haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in
terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut
possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris
subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas
possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et
subter omne lignum frondosum
dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne
conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis
illis
non facietis ita Domino Deo vestro
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis
tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo
venietis
et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras
decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria
primogenita boum et ovium
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac
laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus
vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod
sibi rectum videtur
neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et
possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus
Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis
hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen
eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et
hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid
praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac
filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris
urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et
possessionem inter vos
cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum
offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit
occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit
tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et
debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri
licet sicut capream et cervum comedes
absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi
aquam effundes
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et
vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia
quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum
tuarum
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit
Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula
atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et
reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis
manum tuam
cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in
terra
quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat
anima tua
locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen
eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae
habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi
placet
sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et
mundus et inmundus in commune vescentur
hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro
anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
sed super terram fundes quasi aquam
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod
placet in conspectu Domini
quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et
venies ad locum quem elegerit Dominus
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super
altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari
carnibus autem ipse vesceris
observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit
tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod
bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam
gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque
habitaveris in terra earum
cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte
subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt
gentes istae deos suos ita et ego colam
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim
abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis
offerentes filios et filias et conburentes igne
quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas
quicquam nec minuas